Rozmiar: 15909 bajtów

1288. November 13. Ratibor.

Die Herzoge Mesko und Premizl befreien die Stiftsdörfer Krawarn, Radoschau und Knizenitz von herzoglichen Lasten, und Diensten.

In Nomine Domini Amen. Quoniam annorum revolucione et personarum successione statuta priorum nonnunquam defluunt et nobiscum sepeliuntur, provida discrecione data sunt scripta, ut et labenti memorie valeant succurrere et statuta priorum utiliter, fideliter valeant reservare. Notum sit igitur universis et singulis presentem paginam inspecturis, quod nos Mesco et Premizlius dei gracia Duces Opolienses, Domini in Ratibor visis privilegiis monasterii de Charnouanz ordinis Premonstratensis super villis Crauar, Radoscow, et Xeniz, et inspectis diligencius dictarum villarum libertatibus in eisdem per nostros progenitores erogatas, tam nostre quam etiam progenitorum nostrorum saluti providere cupientes, villas prenotatas que per ignoranciam vel neglienciam ad soluciones venerant indebitas, simul et servicia minus iusta, ad libertatem subscriptam decrevimus revocare, ita quod ex nunc possessores earumdem villarum neque ad araturam neque ad vectigalia qualiacunque seu exacciones cuiuscunque sint generis, pecuniarie, porcorum, vaccarum, vel aliorum que pro nostris necessitatibus accipere consuevimus, nullo unquam tempore teneantur, sed illa omnia que nos a nostris accipiemus hominibus, domino preposito dicte domus et conventui per ipsorum homines in villis superius adnotatis in integrum exsolvantur. Hoc tamen excepto quod ad novas municiones quas pro terre nostre comodo faciemus, quemadmodum alii inhabitatores terre nostre iuvare tenebuntur. Sic etiam cum terram nostram pro faciendis expedicionibus exire nos continget, nobis de Crauar unum currum vacuum mittere tenebuntur cum quatuor equis, et de Radoscow et Xeniz unum currum, cum locate fuerint iure Teotonico, nobis mittent modo supradicto; quibus serviciis nobis vel nostris exhibitis posteris, ut dictum est, nulla alia neque per nos, neque per nostros posteros unquam exhigantur. Sculteti etiam dictarum superius villarum nobis ad nulla servicia deinceps teneantur, ad hoc quod preposito et conventui dicte pluries domus ad serviendum se reddant promciores. Ipse etiam prepositus et conventus sepius nominati, nobis de iure patronatus ecclesie de Ribnic et omnibus decimis eiusdem ecclesie, que per Sciborium et Stephanum condam plebanos ibidem possesse fuerunt, spontanea cesserunt voluntate, secundum quod in instrumento nobis per ipsos dato plenius continetur. Renunciaverunt etiam omnino percepcioni trium Marcarum quas habebant ibidem de thabernis annis singulis, ita quod nun-quam deinceps repeti debeant per ipsos vel eorum successores. Nos igitur inspecta resignacione prescripta simul et iniuriosa vexacione, que fiebat in villis sepius nominatis, ipsas ad libertarem reduximus prenotatam, quam si quispiam nostre posteritatis, immo etiam nos metipsi vellemus aliquo tempore violare, omnibus et singulis prenotatis ordinacionibus ultroiectis, ex tunc ius patronatus et trium Marcarum solucio de thabernis, de quibus sufficienter dictum est supra, ad Prepositum et conventum de Charnouanz cum pleno dominio revertantur. Et ne hanc veritatis seriem invidia vel ignorancia tractu temporis valeat obumbrare, presentem paginam super ipsa conscribi precepimus et nostrorum sigillorum munimine fecimus insigniri. Datum Ratiborin die beati Briccii per manus Arnoldi summi notharii nostri, anno domini m°. cc°. lxxx°. octavo, testibus qui aderant infra scriptis, videlicet domino Stephano archidiacono Opoliensi, fratribus eius Iascone et Pribizlao militibus, Incone subcamerario, Pascone Warmundi, Pacozlao cum fratre Michaele Podchasse et aliis quam pluribus.

Anhangend die schön erhaltenen Siegel: S. MESCONIS. DI GRA. DVCIS. OPOLIEN. DNI. DE. RATIBOR und S. PMIZLII. DI. GRA. DUCIS. OPOLIEN. DNI. D. (OSV) ENCIM. Letzteres ist abgebildet in Vossbergs Siegeln des Mittelalters, Tafel 19.


Codex Diplomaticus Silesiae, hrsg vom Vereine für Geschichte und Alterthum Schlesiens, Bd 1, Urkunden des Klosters Czarnowanz. Hrsg von dr W. Wattenbach, Breslau 1857.



Zamknij dokument


Rozmiar: 16572 bajtów